Contents

Bibliography

Project Staff

News

Sources

About

Who was Grosseteste?

Home> Texts > Dicta Collection > Colophon

Colophon to the Dicta Collection

[fol. 121rb] In hoc libello sunt capitula 147, quorum quedam sunt brevia verba que dum in scolis morabar scripsi breviter et incomposito sermone ad memoriam; nec sunt de una materia, nec ad invicem continuata, quorum titulos posui ut facilius quod vellet lector possit inveniri. Spondentque plerumque plus aliquo tituli quam solvant capitula /121va/ lectori. Quedam vero sunt sermones quos eodem tempore ad clerum vel ad populum feci.